AERINUS Color

AERINUS Color
AERINUS Color
Graecis τὸ ἀερίζον χρῶμα, idem cum caelino seu caeruleo, liquidus in translucido est: Ovid. l. 3. Art. Am. v. 173.
Aeris ecce color, tum cum sine nubibus aer,
Nec tepidus pluvias concitat Auster aquas.
Et talis est flante Boreâ. Hinc aerinae oves, apud Tertullian. de Habitu Mul. Non placet Deo, quod ipse non produxit, nisi si non
patuit purpureas et aerinas oves nasci iubere. Ubi male vulgo Earinas excudunt et virides interpretantur, quô nomine color nullus dictus est. Variis enim coloribus florum Ver pingitur, non solô viridi herbarum. Caelina vestis, pro eodem, Cypriano. Sic ἀεριζουσα ἴατπις Graecis et caelina eadem, quae videl. caelo autumnali matutino similis, Boreas quoque, ob causam praefatam vocata; Turkesia hodie dicitur. Quae gemma felix habetur et boni ominis eriamnum: olim etiam pro amuleto gestata est. Hinc Dionysius Η᾿ερόεσσαν ἴαπιν canit esse,
Ε᾿κθρὴν Ε᾿μτούτητι καὶ ἄλλοις ἐιδώλοισι.
Inimicam Empusis aliisque spectris.
Orpheus ἀερόχροον ἴατπιν vocat et multa die Aerinae Iaspidis potentia ac felicitate narrat etc. In paederote vero gemma, non usitatum hunc aerinum, sed suô quôdam modô viridem magis, quam caeruleum aeris colorem, commendat Plin. l. 37. c. 9. Vide Salmas. ad Solin. p. 202. et 566.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • COELINA Vestis — apud Cyprianum, acolore caelino, qui cum aerino idem: cuiusmodi colorem describit Ovid. l. 3. Art. v. 173. hisce, Aeris ecce color, tum cum sine nubibus aer, Net pluvius tepidas concitat Auster aquas. Οὐρανοειδὲς χρῶμα Graeci vocant. Hesych.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CYANEUS — I. CYANEUS Graece κυάνεος, caeruleus Latine redditur. Certe Graeci οὐρανοειδὲς χρῶμα exponunt, qui color aerinus dilutior est et exstinctior, quam purpura nigra, de qua alii vocem exponunt. Unde et Solinus caerulum nitorem in hyacincho vocat,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”